1 Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent; |
2 dicebant enim: “ Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ”. |
3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. |
4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est? |
5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam. |
6 Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. |
7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis. |
8 Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. |
9 Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ”. |
10 Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. |
11 Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. |
12 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”. |
13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum |
14 et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. |
15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ”. |
16 Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. |
17 Et vespere facto, venit cum Duodecim. |
18 Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”. |
19 Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”. |
20 Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino. |
21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ”. |
22 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”. |
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes. |
24 Et ait illis: “ Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. |
25 Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ”. |
26 Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. |
27 Et ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”. |
28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”. |
29 Petrus autem ait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”. |
30 Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”. |
31 At ille amplius loquebatur: “ Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnes dicebant. |
32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”. |
33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; |
34 et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”. |
35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; |
36 et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”. |
37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? |
38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”. |
39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens. |
40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei. |
41 Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum. |
42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”. |
43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. |
44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ”. |
45 Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “ Rabbi ”; et osculatus est eum. |
46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. |
47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. |
48 Et respondens Iesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? |
49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”. |
50 Et relinquentes eum omnes fugerunt. |
51 Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum; |
52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit. |
53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae. |
54 Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. |
55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant. |
56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. |
57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: |
58 “ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo” ”. |
59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum. |
60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”. |
61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”. |
62 Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”. |
63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? |
64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. |
65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant. |
66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis |
67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ”. |
68 At ille negavit dicens: “ Neque scio neque novi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. |
69 Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”. |
70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ”. |
71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis! ”. |
72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.
|