1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. |
2 Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”. |
3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. |
4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “ Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ”. |
5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. |
6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent. |
7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. |
8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis. |
9 Pilatus autem respondit eis et dixit: “ Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ”. |
10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. |
11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. |
12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “ Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ”. |
13 At illi iterum clamaverunt: “ Crucifige eum! ”. |
14 Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”. |
15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. |
16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem. |
17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam; |
18 et coeperunt salutare eum: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, |
19 et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum. |
20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum. |
21 Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. |
22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus. |
23 Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit. |
24 Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. |
25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. |
26 Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”. |
27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. ... |
29 Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat; |
30 salvum fac temetipsum descendens de cruce! ”. |
31 Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. |
32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. |
33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. |
34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”. |
35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “ Ecce, Eliam vocat ”. |
36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ”. |
37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit. |
38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. |
39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”. |
40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome, |
41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. |
42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, |
43 venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. |
44 Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, |
45 et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph. |
46 Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. |
47 Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.
|