1 Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; |
2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes |
3 — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; |
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum — |
5 et interrogant eum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ”. |
6 At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; |
7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”. |
8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”. |
9 Et dicebat illis: “ Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. |
10 Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”; |
11 vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”, |
12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri |
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ”. |
14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite: |
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ”. ... |
17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. |
18 Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, |
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? ”, purgans omnes escas. |
20 Dicebat autem: “ Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; |
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia, |
22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: |
23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”. |
24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere. |
25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. |
26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius. |
27 Et dicebat illi: “ Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”. |
28 At illa respondit et dicit ei: “ Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”. |
29 Et ait illi: “ Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ”. |
30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse. |
31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. |
32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. |
33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius |
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “ Adaperire ”. |
35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. |
36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. |
37 Et eo amplius admirabantur dicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.
|