1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: |
2 “ Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; |
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”. |
4 Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”. |
5 Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”. |
6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. |
7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi. |
8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. |
9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos. |
10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. |
11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. |
12 Et ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”. |
13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum. |
14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. |
15 Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ”. |
16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent. |
17 Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum? |
18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, |
19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”. Dicunt ei: “ Duodecim ”. |
20 “ Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”. |
21 Et dicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”. |
22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat. |
23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”. |
24 Et aspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”. |
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia. |
26 Et misit illum in domum suam dicens: “ Nec in vicum introieris ”. |
27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines? ”. |
28 Qui responderunt illi dicentcs: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ”. |
29 Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”. |
30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. |
31 Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”; |
32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. |
33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “ Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum ”. |
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. |
35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. |
36 Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? |
37 Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua? |
38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.
|