1 Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”. |
2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; |
3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. |
4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. |
5 Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. |
6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti. |
7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”. |
8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. |
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. |
10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”. |
11 Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”. |
12 Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? |
13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”. |
14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. |
15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. |
16 Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”. |
17 Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; |
18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ”. |
19 Qui respondens eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”. |
20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. |
21 Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia; |
22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”. |
23 Iesus autem ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”. |
24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”. |
25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ”. |
26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”. |
27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. |
28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”. |
29 Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”. |
30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire. |
31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”. |
32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare. |
33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”. |
34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. |
35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”. |
36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: |
37 “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”. |
38 Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”. |
39 Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; |
40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est. |
41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam. |
42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. |
43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. ... |
45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam. ... |
47 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, |
48 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; |
49 omnis enim igne salietur. |
50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.
|