1 Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: |
2 “ Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ”. |
3 Ipse autem respondens ait illis: “ Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? |
4 Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur". |
5 Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, |
6 non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. |
7 Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: |
8 "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; |
9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ”. |
10 Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite: |
11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”. |
12 Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “ Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt? ”. |
13 At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. |
14 Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”. |
15 Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”. |
16 At ille dixit: “ Adhuc et vos sine intellectu estis? |
17 Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur? |
18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. |
19 De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. |
20 Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem ”. |
21 Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. |
22 Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “ Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ”. |
23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “ Dimitte eam, quia clamat post nos ”. |
24 Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ”. |
25 At illa venit et adoravit eum dicens: “ Domine, adiuva me! ”. |
26 Qui respondens ait: “ Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”. |
27 At illa dixit: “ Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ”. |
28 Tunc respondens Iesus ait illi: “ O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ”. Et sanata est filia illius ex illa hora. |
29 Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. |
30 Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, |
31 ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel. |
32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “ Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ”. |
33 Et dicunt ei discipuli: “ Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ”. |
34 Et ait illis Iesus: “ Quot panes habetis? ”. At illi dixerunt: “ Septem et paucos pisciculos ”. |
35 Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; |
36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. |
37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. |
38 Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. |
39 Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.
|