1 Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens: |
2 “ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. |
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. |
4 Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”. |
5 Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; |
6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt. |
7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. |
8 Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; |
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”. |
10 Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. |
11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali |
12 et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit. |
13 Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. |
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ”. |
15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. |
16 Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. |
17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non? ”. |
18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quid me tentatis, hypocritae? |
19 Ostendite mihi nomisma census ”. At illi obtulerunt ei denarium. |
20 Et ait illis: “ Cuius est imago haec et suprascriptio? ”. |
21 Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. |
22 Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt. |
23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum |
24 dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. |
25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo; |
26 similiter secundus et tertius usque ad septimum. |
27 Novissime autem omnium mulier defuncta est. |
28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam ”. |
29 Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei; |
30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo. |
31 De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: |
32 “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”. |
33 Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. |
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum. |
35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: |
36 “ Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”. |
37 Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: |
38 hoc est magnum et primum mandatum. |
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. |
40 In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ”. |
41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus |
42 dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “ David ”. |
43 Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: |
44 “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”? |
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”. |
46 Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
|