1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. |
2 Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. |
3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. |
4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. |
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. |
6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. |
7 Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”. |
8 Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius. |
9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. |
10 Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”. |
11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. |
12 Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus |
13 dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”. |
14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ”. |
15 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. |
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, |
17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. |
18 Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. |
19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, |
20 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”. |