1 David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. |
2 Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. |
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; |
4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus; |
5 qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua. |
6 Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus. |
7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. - |
8 Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. |
9 Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur. |
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. |
11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum; |
12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. |
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. |
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus. |
15 Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. |
16 Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius. |
17 Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum, |
18 in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. |
19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. |
20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius. |
21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. |
22 Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino.
|