1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. |
2 Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii |
3 et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. |
4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt. |
5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. |
6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. |
7 Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. |
8 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, |
9 quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis. |
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro, |
11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt. |
12 Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. |
13 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit. |
15 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, |
16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit. |
17 Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt; |
18 omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. |
19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. |
20 Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum. |
21 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; |
22 et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione. |
23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, |
24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo. |
25 Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius. |
26 Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. |
27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. |
28 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. |
29 Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius. |
30 Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. |
31 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; |
32 et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum. |
33 Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, |
34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. |
35 Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum. |
36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. |
37 Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum. |
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit. |
39 Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. |
40 Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio. |
41 Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias. |
42 Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. |
43 Quis sapiens, et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?.
|