1 (114, 1-9; 115)ALLELUIA. Dilexi, quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meae. |
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam. |
3 Circumdederunt me funes mortis, et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni |
4 et nomen Domini invocabam: “ O Domine, libera animam meam ”. |
5 Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur. |
6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet. |
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; |
8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. |
9 Ambulabo coram Domino in regione vivorum. - |
10 Credidi, etiam cum locutus sum: “ Ego humiliatus sum nimis ”. |
11 Ego dixi in trepidatione mea: “ Omnis homo mendax ”. |
12 Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? |
13 Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. |
14 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius. |
15 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. |
16 O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea: |
17 tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. |
18 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius |
19 in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem.
|