1 Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel, |
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me. |
3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos. |
4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum. |
5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. |
6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit; |
7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit. |
8 Et non dixerunt, qui praeteribant: “ Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini ”.
|