1 Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius, |
2 quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob: |
3 “ Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei, |
4 non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, |
5 donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ”. |
6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. |
7 Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. - |
8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. |
9 Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. |
10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. |
11 Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. |
12 Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ”. |
13 Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi: |
14 “ Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam. |
15 Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. |
16 Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt. |
17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo. |
18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ”.
|