1 ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini, |
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. |
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave. |
4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi. |
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. |
6 Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. |
7 Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis. |
8 Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. |
9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius. |
10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes: |
11 Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan. |
12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. |
13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. |
14 Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur. |
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. |
16 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. |
17 Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. |
18 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. |
19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; |
20 domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. |
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.
|