Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)
Share

Liber Psalmorum, Псалом 142

Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
Voce mea ad Dominum clamo,
voce mea ad Dominum deprecor;
effundo in conspectu eius lamentationem meam,
et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
Cum deficit in me spiritus meus,
tu nosti semitas meas.
In via, qua ambulabam,
absconderunt laqueum mihi.
Considerabam ad dexteram et videbam,
et non erat qui cognosceret me.
Periit fuga a me,
et non est qui requirat animam meam. -
Clamavi ad te, Domine;
dixi: “ Tu es refugium meum,
portio mea in terra viventium.
Intende ad deprecationem meam,
quia humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me,
quia confortati sunt super me.
Educ de custodia animam meam
ad confitendum nomini tuo;
me circumdabunt iusti,
cum retribueris mihi ”.

Once registered, you can subscribe for any reading plans of the Bible.

Possibilities of personalized settings and other services for the already registered users are in the pipeline, therefore we advise you to register now (for free, of course).