1 David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. |
2 Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. |
3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum? |
4 Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens. |
5 Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt. |
6 Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos. |
7 Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum, |
8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. |
9 Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, |
10 qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno. |
11 Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. |
12 Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi. |
13 Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris, |
14 boves nostrae crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in plateis nostris. |
15 Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.
|