1 (146, 1-11; 147)ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem. |
2 Aedificans Ierusalem Dominus, dispersos Israelis congregabit. |
3 Qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum; |
4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat. |
5 Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus. |
6 Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. |
7 Praecinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara. |
8 Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. |
9 Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum. |
10 Non in fortitudine equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei. |
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius. |
12 Lauda, Ierusalem, Dominum; collauda Deum tuum, Sion. |
13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. |
14 Qui ponit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te. |
15 Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit verbum eius. |
16 Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit. |
17 Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit? |
18 Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae. |
19 Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. |
20 Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.
|