1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae. |
2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. |
3 Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. |
4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. |
5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio. |
6 Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt. |
7 Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. |
8 Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. |
9 Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar. |
10 Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. - |
11 Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et confitebuntur tibi? |
12 Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis? |
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? |
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. |
15 Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me? |
16 Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum. |
17 Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me. |
18 Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. |
19 Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.
|