1 Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. |
2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. |
3 Reducis hominem in pulverem; et dixisti: “ Revertimini, filii hominum ”. |
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte. |
5 Auferes eos, somnium erunt: |
6 mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit. |
7 Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus. |
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, occulta nostra in illuminatione vultus tui. |
9 Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros. |
10 Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus. |
11 Quis novit potestatem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam? |
12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam. |
13 Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos. |
14 Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris. |
15 Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro annis, quibus vidimus mala. |
16 Appareat servis tuis opus tuum, et decor tuus filiis eorum. |
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma.
|