1 PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati. |
2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime, |
3 annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem |
4 in decachordo et psalterio, cum cantico in cithara. |
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. |
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. |
7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec. |
8 Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi; |
9 tu autem altissimus in aeternum, Domine. |
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. |
11 Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi. |
12 Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. - |
13 Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet. |
14 Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt. |
15 Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt, |
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo.
|