1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. |
2 Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius. |
3 Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. |
4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. |
5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit. |
6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius. |
7 Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam, |
8 afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius, |
9 adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra; |
10 dicite in gentibus: “ Dominus regnavit! ”. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate. |
11 Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius; |
12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum |
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.
|