1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; |
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum. |
3 Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. |
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, |
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. |
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei; |
7 sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; |
8 sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. |
9 Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono; |
10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, |
11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, |
12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, |
13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. |
14 Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere! |
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. |
16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. |
17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; |
18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; |
19 non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus. |
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. |
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
|