1 Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis, |
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi. |
3 Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu, |
4 qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium; |
5 et domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo. |
6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. |
7 Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. |
8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. |
9 Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum. |
10 Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli. |
11 Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino. |
12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino. |
13 Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam. |
14 Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres. |
15 Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos. |
16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. |
17 Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; |
18 huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. |
19 Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. |
20 Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. |
21 Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei. |
22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino. |
23 Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater. ... |
25 Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, |
26 manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti, |
27 soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.
|