1 Propter lucrum multi deliquerunt; et, qui quaerit locupletari, avertet oculum suum. |
2 Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis constringitur peccatum. ... |
4 Si non in timore Domini tenueris te, instanter cito subvertetur domus tua. |
5 Sicut in percussura cribri remanent quisquiliae, sic peripsemata hominis in cogitatu illius. |
6 Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. |
7 Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. |
8 Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum. |
9 Si sequaris iustitiam, apprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. |
10 Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur. |
11 Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitates. |
12 Loquela timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna mutatur. |
13 In medio insensatorum serva tempus, in medio autem cogitantium assiduus esto. |
14 Loquela stultorum odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. |
15 Loquacitas multum iurantis horripilationem capiti statuet, et rixa illorum obturatio aurium. |
16 Effusio sanguinis rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. |
17 Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum: |
18 dilige amicum et coniungere fide cum illo; |
19 quod, si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. |
20 Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui; |
21 et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies. |
22 Non illum sequaris, quoniam longe abest; effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima eius; |
23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio, |
24 denudare autem amici mysteria amputatio spei est. |
25 Annuens oculo fabricat iniqua; qui novit eum, recedet ab illo. |
26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum. |
27 Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. |
28 Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. |
29 Qui foveam fodit, incidet in eam, et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo. |
30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet, unde adveniat illi. |
31 Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. |
32 Laqueo capientur, qui oblectantur casu iustorum, dolor autem consumet illos, antequam moriantur. |
33 Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
|