1 Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. |
2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis. |
3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei. |
4 Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur? |
5 Divinationes et auguria et somnia vanitas est, |
6 et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum. |
7 Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. |
8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio. |
9 Vir, qui peregrinatus est, multa didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter. |
10 Qui non est expertus, pauca recognoscit, qui autem peregrinatus est, multiplicat astutiam. ... |
12 Multa vidi errando et plurima verba intellexi; |
13 aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum. |
14 Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur. |
15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. |
16 Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. |
17 Timentis Dominum beata est anima eius. |
18 Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius? |
19 Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, |
20 custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et benedictionem. |
21 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae. |
22 Immolantis ex iniquo, oblatio maculata, et non sunt beneplacitae hostiae iniustorum. |
23 Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. |
24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. |
25 Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est. |
26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum; |
27 et effundit sanguinem, qui fraudem facit mercennario. |
28 Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor? |
29 Unus orans et unus maledicens; cuius vocem exaudiet Deus? |
30 Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid proficit lavatio illius? |
31 Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se?
|