1 Gloria altitudinis firmamentum puritatis, species caeli in visione gloriae. |
2 Sol in apparitione annuntians in processu: vas admirabile, opus Excelsi. |
3 In meridiano suo exurit terram; et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem ventilans in operibus ardoris tripliciter, |
4 sol exurens montes, vapores igneos exsufflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos. |
5 Magnus Dominus, qui fecit illum et sermonibus eius festinavit iter. |
6 Et luna stat in tempus suum, in ostensionem temporis et signum aevi. |
7 A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione. |
8 Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione. |
9 Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose. |
10 Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Domini. |
11 In verbis Sancti stabunt iuxta praeceptum et non deficient in vigiliis suis. |
12 Vide arcum et benedic eum, qui fecit illum; valde speciosus est in splendore suo. |
13 Gyravit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi tetenderunt illum. |
14 Imperio suo acceleravit nivem et properat coruscationes iudicii sui. |
15 Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves. |
16 In magnitudine sua firmavit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. Vox tonitrui eius tremefacit terram, |
17 in conspectu eius commovebuntur montes. In voluntate eius aspirabit notus, |
18 tempestas aquilonis et congregatio spiritus. |
19 Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit nivem, et, sicut locusta demergens, descensus eius: |
20 pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor. |
21 Gelu sicut salem effundet super terram, et, dum gelaverit, fit tamquam cacumina tribuli. |
22 Frigidus ventus aquilo flabit, et gelabit crystallus super aquam; super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aqua. |
23 Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem sicut ignis. |
24 Medicina omnium in festinatione nebulae, et ros obvians ab ardore hilarescet. |
25 Cogitatione sua placavit abyssum et plantavit in illa insulas. |
26 Qui navigant mare, enarrant pericula eius, et audientes auribus nostris admiramur. |
27 Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum. |
28 Propter ipsum iter prosperat angelus eius, et in sermone eius composita sunt omnia. |
29 Multa dicemus et deficiemus verbis; consummatio autem sermonum: “ Ipse est omnia!”. |
30 Glorificantes ad quid valebimus? Ipse enim Magnus super omnia opera sua. |
31 Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. |
32 Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis: supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius. ... |
34 Exaltantes eum replemini virtute; ne laboretis, non enim pervenietis usquam. |
35 Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est? |
36 Multa abscondita sunt maiora his; pauca enim vidimus operum eius. |
37 Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam.
|