1 Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum |
2 maximus in salutem electorum Dei, qui vindicet in insurgentes hostes, ut heredem faciat Israel. |
3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem acinacem! |
4 Quis ante illum restitit? Nam bella Domini ipse perduxit. |
5 An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? |
6 Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. |
7 Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios, |
8 ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis. |
9 Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae. |
10 Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel. |
11 Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem, |
12 ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi Domino. |
13 Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino: |
14 sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo, |
15 et nomen eorum renovet filiis illorum sanctorum virorum. |
16 Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua. |
17 In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta; |
18 et cognitus est in verbis suis fidelis in visione. |
19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni lactentis. |
20 Et intonuit de caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam |
21 et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim. |
22 Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “ Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi ”; et non accusavit illum homo. |
23 Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis.
|