1 Alleluja.In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. 3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? 6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: 10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? 11 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit. 12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. 14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt. 15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. 16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. 17 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. 18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. 19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. 20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron. 21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. 22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. 23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. 24 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum. 25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum: 26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. |