Библия-Центр
РУ

Мысли вслух на 1 Пар 21:1-30

Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut numeraret Israel.
Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: “ Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam ”.
Responditque Ioab: “ Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli? ”.
Sed sermo regis magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem.
Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum;
nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus exequeretur regis imperium.
Displicuit autem Deo, quod iussum erat, et percussit Israel.
Dixitque David ad Deum: “ Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi ”.
Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens:
10 “ Vade et loquere ad David et dic: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi ”.
11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: “ Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris:
12 aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me ”.
13 Et dixit David ad Gad: “ Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum ”.
14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum.
15 Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: “ Sufficit, iam cesset manus tua ”.
Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei.
16 Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram.
17 Dixitque David ad Deum: “ Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur ”.
18 Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei.
19 Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex nomine Domini.
20 Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum.
21 Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.
22 Dixitque ei David: “ Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo ”.
23 Dixit autem Ornan ad David: “ Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo ”.
24 Dixitque ei rex David: “ Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita ”.
25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos
26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti,
27 praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
28 In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas.
29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon;
30 et non praevaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.
Свернуть

Причиной исчисления народа названы козни сатаны. Нам сейчас трудно представить, что же плохого было в проведении переписи, тем более что и на библейских страницах мы не раз видели перечисления количества народа. Но, должно быть, помимо обычного сбора статистических сведений перепись имела какую-то неясную нам недолжную цель. Не забудем также, что переписи не раз производились языческими правителями, уподобляться которым Давиду не стоило. Так или иначе, за содеянное предстоит расплата.

Из трёх возможных вариантов наказания Давид выбрал наименее продолжительную по времени трехдневную эпидемию. Но она оказалась более жестокой, чем Давид рассчитывал, причём основная тяжесть её пала не на царя, а на народ. При этом мы видим, что Господь готов проявить милость к народу, а Давид готов для прекращения смертоносной эпидемии принести себя и своих потомков в жертву за народ.

Но Господь принимает от Давида другую жертву, и, видимо, не случайно, что участие в созидании жертвенника принимает иевусей Орна, представитель одного из тех народов, которые владели землёй Ханаанской до прихода израильтян. Как будто через него все прежние жители, казалось бы, оттеснённые на обочину, оказались востребованы и причастны к событиям истории спасения. И как на гумне Орны воздвигнут жертвенник Богу Израилеву, так и на всей земле, некогда принадлежавшей язычникам, происходит служение Ему.

Заметим, что Давид не пользуется привилегиями царя или завоевателя, он не отнимает землю, как Иезавель виноградник Навуфея, но покупает её. Давид, много воевавший с другими народами, готов отложить меч и решить вопрос миром и на равных.

Темы:

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).