1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, |
2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. |
3 Viduas honora, quae vere viduae sunt. |
4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. |
5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; |
6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est. |
7 Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. |
8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. |
9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, |
10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. |
11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt, |
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; |
13 simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. |
14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; |
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam. |
16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. |
17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina; |
18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”. |
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus. |
20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. |
21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. |
22 Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi. |
23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. |
24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; |
25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.
|