1 Intendens autem concilium Paulus ait: “ Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem ”. |
2 Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius. |
3 Tunc Paulus ad eum dixit: “ Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti? ”. |
4 Et, qui astabant, dixerunt: “ Summum sacerdotem Dei maledicis?”. |
5 Dixit autem Paulus: “ Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: “Principem populi tui non maledices” ”. |
6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “ Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ”. |
7 Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo. |
8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur. |
9 Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: “ Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus ”; |
10 et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra. |
11 Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “ Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ”. |
12 Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum. |
13 Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant; |
14 qui accedentes ad principes sacerdotum et seniores dixerunt: “ Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. |
15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum ”. |
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo. |
17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “ Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi ”. |
18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “ Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi ”. |
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: “ Quid est, quod habes indicare mihi? ”. |
20 Ille autem dixit: “ Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo. |
21 Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum ”. |
22 Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam “ haec nota mihi fecisti ”. |
23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “ Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis, |
24 et iumenta praeparate ”, ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem, |
25 scribens epistulam habentem formam hanc: |
26 “ Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem. |
27 Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. |
28 Volensque scire causam, propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum; |
29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen. |
30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te ”. |
31 Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem; |
32 et postera die, dimissis equitibus, ut abirent cum eo, reversi sunt ad castra. |
33 Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. |
34 Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: |
35 “ Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint ”; iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
|