1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. |
2 Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. |
3 Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me. |
4 Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. |
5 At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”. |
6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. |
7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. |
8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: |
9 de peccato quidem, quia non credunt in me; |
10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me; |
11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est. |
12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. |
13 Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis. |
14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. |
15 Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis. |
16 Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ”. |
17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “ Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”? ”. |
18 Dicebant ergo: “ Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur ”. |
19 Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “ De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”? |
20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. |
21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. |
22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis. |
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. |
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. |
25 Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. |
26 Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; |
27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. |
28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”. |
29 Dicunt discipuli eius: “ Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. |
30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”. |
31 Respondit eis Iesus: “ Modo creditis? |
32 Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. |
33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.
|