1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, |
2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. |
3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. |
4 Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; |
5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. |
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. |
7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, |
8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti. |
9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; |
10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. |
11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. |
12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. |
13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. |
14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. |
15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. |
16 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. |
17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. |
18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; |
19 et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. |
20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, |
21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. |
22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; |
23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. |
24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. |
25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; |
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.
|