1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, |
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, |
3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, |
4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem. |
5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. |
6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. |
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. |
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, |
9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; |
10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. |
11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; |
12 et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. |
13 Ait autem ad illum angelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. |
14 Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: |
15 erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae |
16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. |
17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”. |
18 Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”. |
19 Et respondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. |
20 Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ”. |
21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. |
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. |
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. |
24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: |
25 “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ”. |
26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, |
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. |
28 Et ingressus ad eam dixit: “ Ave, gratia plena, Dominus tecum ”. |
29 Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. |
30 Et ait angelus ei: “ Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. |
31 Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. |
32 Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, |
33 et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”. |
34 Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ”. |
35 Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. |
36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, |
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”. |
38 Dixit autem Maria: “ Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illa angelus. |
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae |
40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. |
41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth |
42 et exclamavit voce magna et dixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. |
43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? |
44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. |
45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ”. |
46 Et ait Maria: “ Magnificat anima mea Dominum, |
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, |
48 quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, |
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, |
50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. |
51 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; |
52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; |
53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. |
54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, |
55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula ”. |
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam. |
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. |
58 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. |
59 Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam. |
60 Et respondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”. |
61 Et dixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”. |
62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. |
63 Et postulans pugillarem scripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi. |
64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. |
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. |
66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cum illo. |
67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: |
68 “ Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae |
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, |
70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, |
71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos; |
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, |
73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, |
74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi |
75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. |
76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, |
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, |
78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, |
79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”. |
80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.
|