1 Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis. |
2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. |
3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. |
4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, |
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. |
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, |
7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio. |
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. |
9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. |
10 Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, |
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. |
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ”. |
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: |
14 “ Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”. |
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ”. |
16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. |
17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc. |
18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. |
19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. |
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. |
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. |
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, |
23 sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”, |
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. |
25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; |
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. |
27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, |
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: |
29 “ Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, |
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum, |
31 quod parasti ante faciem omnium populorum, |
32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ”. |
33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. |
34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur |
35 — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ”. |
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; |
37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. |
38 Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem. |
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. |
40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum. |
41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae. |
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, |
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. |
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos; |
45 et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. |
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; |
47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. |
48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “ Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ”. |
49 Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”. |
50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. |
51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. |
52 Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.
|