1 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. |
2 Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. |
3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. |
4 Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis. |
5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”. |
6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. |
7 In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. |
8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, |
9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”. |
10 In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: |
11 “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”. |
12 Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. |
13 Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. |
14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis. |
15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris! |
16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”. |
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”. |
18 Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. |
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. |
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”. |
21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. |
22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”. |
23 Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis. |
24 Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”. |
25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”. |
26 At ille dixit ad eum: “ In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ”. |
27 Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”. |
28 Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”. |
29 Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”. |
30 Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. |
31 Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit; |
32 similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit. |
33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, |
34 et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. |
35 Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”. |
36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”. |
37 At ille dixit: “ Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu fac similiter ”. |
38 Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum. |
39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. |
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”. |
41 Et respondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima, |
42 porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ”.
|