1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. |
2 Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? |
3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. |
4 Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? |
5 Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”. |
6 Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit. |
7 Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”. |
8 At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, |
9 et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam” ”. |
10 Erat autem docens in una synagogarum sabbatis. |
11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. |
12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “ Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ”, |
13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum. |
14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”. |
15 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare? |
16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”. |
17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. |
18 Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud? |
19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius ”. |
20 Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei? |
21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ”. |
22 Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam. |
23 Ait autem illi quidam: “ Domine, pauci sunt, qui salvantur? ”. Ipse autem dixit ad illos: |
24 “ Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt. |
25 Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”. |
26 Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”; |
27 et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”. |
28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. |
29 Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei. |
30 Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”. |
31 In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “ Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ”. |
32 Et ait illis: “ Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor. |
33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”. |
34 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis. |
35 Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini” ”.
|