1 Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. |
2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. |
3 Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “ Licet sabbato curare an non? ”. |
4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. |
5 Et ad illos dixit: “ Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? ”. |
6 Et non poterant ad haec respondere illi. |
7 Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: |
8 “ Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, |
9 et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. |
10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. |
11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”. |
12 Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “ Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. |
13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; |
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ”. |
15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “ Beatus, qui manducabit panem in regno Dei ”. |
16 At ipse dixit ei: “ Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; |
17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia iam paratum est”. |
18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: “Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum”. |
19 Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum”. |
20 Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”. |
21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. |
22 Et ait servus: “Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est”. |
23 Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. |
24 Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam” ”. |
25 Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos: |
26 “ Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. |
27 Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus. |
28 Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? |
29 Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei |
30 dicentes: “Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare”. |
31 Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? |
32 Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt. |
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus. |
34 Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? |
35 Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat ”.
|