1 Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt! |
2 Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. |
3 Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; |
4 et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”. |
5 Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”. |
6 Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis. |
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, |
8 et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”? |
9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? |
10 Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”. |
11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam. |
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe |
13 et levaverunt vocem dicentes: “ Iesu praeceptor, miserere nostri! ”. |
14 Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostendite vos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt. |
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum |
16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus. |
17 Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? |
18 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ”. |
19 Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit ”. |
20 Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”, respondit eis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione, |
21 neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”. |
22 Et ait ad discipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. |
23 Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini. |
24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. |
25 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. |
26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: |
27 edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. |
28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant; |
29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. |
30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. |
31 In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. |
32 Memores estote uxoris Lot. |
33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. |
34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; |
35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ”. ... |
37 Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.
|