1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, |
2 dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. |
3 Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”. |
4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, |
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me” ”. |
6 Ait autem Dominus: “ Audite quid iudex iniquitatis dicit; |
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? |
8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ”. |
9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam: |
10 “ Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. |
11 Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; |
12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo”. |
13 Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”. |
14 Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”. |
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. |
16 Iesus autem convocans illos dixit: “ Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. |
17 Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud ”. |
18 Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ”. |
19 Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. |
20 Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”. |
21 Qui ait: “ Haec omnia custodivi a iuventute ”. |
22 Quo audito, Iesus ait ei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ”. |
23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. |
24 Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. |
25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. |
26 Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis potest salvus fieri? ”. |
27 Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”. |
28 Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”. |
29 Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, |
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ”. |
31 Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: |
32 tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur; |
33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”. |
34 Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur. |
35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. |
36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. |
37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”. |
38 Et clamavit dicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”. |
39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”. |
40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: |
41 “ Quid tibi vis faciam? ”. At ille dixit: “ Domine, ut videam ”. |
42 Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tua te salvum fecit ”. |
43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
|