1 Et ingressus perambulabat Iericho. |
2 Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. |
3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. |
4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. |
5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “ Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ”. |
6 Et festinans descendit et excepit illum gaudens. |
7 Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “ Ad hominem peccatorem divertit! ”. |
8 Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “ Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ”. |
9 Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae; |
10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”. |
11 Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. |
12 Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. |
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”. |
14 Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”. |
15 Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent. |
16 Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”. |
17 Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. |
18 Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”. |
19 Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”. |
20 Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; |
21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”. |
22 Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi? |
23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”. |
24 Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”. |
25 Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”. |
26 Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur. |
27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ”. |
28 Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. |
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos |
30 dicens: “ Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. |
31 Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet” ”. |
32 Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. |
33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “ Quid solvitis pullum? ”. |
34 At illi dixerunt: “ Dominus eum necessarium habet ”. |
35 Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. |
36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. |
37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus |
38 dicentes: “ Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”. |
39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister, increpa discipulos tuos! ”. |
40 Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ”. |
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam |
42 dicens: “ Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. |
43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique |
44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”. |
45 Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes |
46 dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”. |
47 Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere |
48 et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.
|