1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus |
2 et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”. |
3 Respondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: |
4 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”. |
5 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?; |
6 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”. |
7 Et responderunt se nescire unde esset. |
8 Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”. |
9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. |
10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem. |
11 Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem. |
12 Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt. |
13 Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. |
14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”. |
15 Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? |
16 Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis ”. Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”. |
17 Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”? |
18 Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”. |
19 Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. |
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis. |
21 Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. |
22 Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”. |
23 Considerans autem dolum illorum dixit ad eos: |
24 “ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”. |
25 At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”. |
26 Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt. |
27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum |
28 dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. |
29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; |
|
31 et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt. |
32 Novissima mortua est et mulier. |
33 Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ”. |
34 Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias; |
35 illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores. |
36 Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. |
37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. |
38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”. |
39 Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene dixisti ”. |
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. |
41 Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse? |
42 Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, |
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. |
44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”. |
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: |
46 “ Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis, |
47 qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.
|