1 Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, |
2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto. |
3 Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, |
4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. |
5 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: |
6 et videbit omnis caro salutare Dei” ”. |
7 Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? |
8 Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. |
9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”. |
10 Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”. |
11 Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ”. |
12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”. |
13 At ille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”. |
14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”. Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ”. |
15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, |
16 respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; |
17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”. |
18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum. |
19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, |
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere. |
21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, |
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”. |
23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, |
24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, |
25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, |
26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, |
27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, |
28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, |
29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, |
30 qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, |
31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, |
32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, |
33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, |
34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, |
35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala, |
36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, |
37 qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, |
38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
|