1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. |
2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo |
3 et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. |
4 Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”. |
5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: |
6 “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”. |
7 Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”. |
8 Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. |
9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”. |
10 Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; |
11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt. |
12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; |
13 continget autem vobis in testimonium. |
14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; |
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. |
16 Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, |
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum. |
18 Et capillus de capite vestro non peribit. |
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras. |
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. |
21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam. |
22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. |
23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, |
24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. |
25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, |
26 arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. |
27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. |
28 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”. |
29 Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores: |
30 cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas. |
31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. |
32 Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. |
33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. |
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; |
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. |
36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”. |
37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. |
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
|