1 Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha. |
2 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem. |
3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim; |
4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. |
5 Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare. |
6 Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba. |
7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. |
8 Et misit Petrum et Ioannem dicens: “ Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ”. |
9 At illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus? ”. |
10 Et dixit ad eos: “ Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat. |
11 Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. |
12 Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ”. |
13 Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. |
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo. |
15 Et ait illis: “ Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. |
16 Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ”. |
17 Et accepto calice, gratias egit et dixit: “ Accipite hoc et dividite inter vos. |
18 Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ”. |
19 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”. |
20 Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur. |
21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa; |
22 et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”. |
23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset. |
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. |
25 Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. |
26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. |
27 Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. |
28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; |
29 et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, |
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. |
31 Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; |
32 ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ”. |
33 Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”. |
34 Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”. |
35 Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”. |
36 Dixit ergo eis: “ Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. |
37 Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”. |
38 At illi dixerunt: “ Domine, ecce gladii duo hic ”. At ille dixit eis: “ Satis est ”. |
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. |
40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “ Orate, ne intretis in tentationem ”. |
41 Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat |
42 dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”. |
43 Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. |
44 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. |
45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia |
46 et ait illis: “ Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem ”. |
47 Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. |
48 Iesus autem dixit ei: “ Iuda, osculo Filium hominis tradis? ”. |
49 Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “ Domine, si percutimus in gladio? ”. |
50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram. |
51 Respondens autem Iesus ait: “ Sinite usque huc! ”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. |
52 Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “ Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? |
53 Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum ”. |
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe. |
55 Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum. |
56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: |
57 “ Et hic cum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens: |
58 “ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”. |
59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ”. |
60 Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. |
61 Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”. |
62 Et egressus foras flevit amare. |
63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes; |
64 et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”. |
65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. |
66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum |
67 dicentes: “ Si tu es Christus, dic nobis ”. Et ait illis: “ Si vobis dixero, non credetis; |
68 si autem interrogavero, non respondebitis mihi. |
69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”. |
70 Dixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad illos: “ Vos dicitis quia ego sum ”. |
71 At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ”.
|