1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum. |
2 Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”. |
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”. |
4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”. |
5 At illi invalescebant dicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc! ”. |
6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset; |
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. |
8 Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. |
9 Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat. |
10 Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. |
11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. |
12 Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. |
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, |
14 dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis, |
15 sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. |
16 Emendatum ergo illum dimittam ”. ... |
18 Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”, |
19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. |
20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, |
21 at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”. |
22 Ille autem tertio dixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ”. |
23 At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. |
24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum: |
25 dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum. |
26 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. |
27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum. |
28 Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, |
29 quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. |
30 Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”, |
31 quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”. |
32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. |
33 Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. |
34 Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes. |
35 Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”. |
36 Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi |
37 et dicentes: “ Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac! ”. |
38 Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”. |
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “ Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”. |
40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? |
41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ”. |
42 Et dicebat: “ Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ”. |
43 Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”. |
44 Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, |
45 et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. |
46 Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ”; et haec dicens exspiravit. |
47 Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Vere hic homo iustus erat! ”. |
48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. |
49 Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes. |
50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus |
51 Hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei, |
52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu |
53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. |
54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. |
55 Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; |
56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
|