1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto |
2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. |
3 Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”. |
4 Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”. |
5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis; |
6 et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: |
7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”. |
8 Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”. |
9 Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. |
10 Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te” |
11 et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”. |
12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”. |
13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus. |
14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. |
15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. |
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. |
17 Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: |
18 “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, |
19 praedicare annum Domini acceptum ”. |
20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. |
21 Coepit autem dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ”. |
22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”. |
23 Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”. |
24 Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. |
25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; |
26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. |
27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”. |
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; |
29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. |
30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat. |
31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; |
32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. |
33 Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: |
34 “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ”. |
35 Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exi ab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. |
36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”. |
37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. |
38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. |
39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis. |
40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. |
41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. |
42 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. |
43 Quibus ille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ”. |
44 Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.
|