1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum. |
2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. |
3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. |
4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “ Dignus est, ut hoc illi praestes: |
5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ”. |
6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, |
7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. |
8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”. |
9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “ Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ”. |
10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum. |
11 Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. |
12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. |
13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “ Noli flere! ”. |
14 Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi dico: Surge! ”. |
15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. |
16 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”. |
17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. |
18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. |
19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”. |
20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?” ”. |
21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. |
22 Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; |
23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”. |
24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? |
25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. |
26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. |
27 Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. |
28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. |
29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; |
30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. |
31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? |
32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”. |
33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; |
34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. |
35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”. |
36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. |
37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; |
38 et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. |
39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “ Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ”. |
40 Et respondens Iesus dixit ad illum: “ Simon, habeo tibi aliquid dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”. |
41 “ Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. |
42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ”. |
43 Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plus donavit ”. At ille dixit ei: “ Recte iudicasti ”. |
44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. |
45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. |
46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. |
47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”. |
48 Dixit autem ad illam: “ Remissa sunt peccata tua ”. |
49 Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”. |
50 Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ”.
|