1 Et factum est, cum consum masset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. |
2 Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos |
3 ait illi: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”. |
4 Et respondens Iesus ait illis: “ Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: |
5 caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; |
6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me ”. |
7 Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? |
8 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. |
9 Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. |
10 Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te". |
11 Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. |
12 A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. |
13 Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; |
14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. |
15 Qui habet aures, audiat. |
16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus |
17 dicunt: “Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis”. |
18 Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; |
19 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est sapientia ab operibus suis ”. |
20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam: |
21 “ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. |
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. |
23 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. |
24 Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ”. |
25 In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. |
26 Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. |
27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. |
28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. |
29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. |
30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ”.
|