1 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. |
2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”. |
3 At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? |
4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? |
5 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? |
6 Dico autem vobis quia templo maior est hic. |
7 Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. |
8 Dominus est enim Filius hominis sabbati ”. |
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; |
10 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, ut accusarent eum. |
11 Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? |
12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ”. |
13 Tunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. |
14 Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. |
15 Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes |
16 et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent, |
17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: |
18 “ Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. |
19 Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius. |
20 Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium; |
21 et in nomine eius gentes sperabunt ”. |
22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret. |
23 Et stupebant omnes turbae et dicebant: “ Numquid hic est filius David? ”. |
24 Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”. |
25 Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. |
26 Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? |
27 Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. |
28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. |
29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. |
30 Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit. |
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. |
32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. |
33 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. |
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. |
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. |
36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: |
37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”. |
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”. |
39 Qui respondens ait illis: “ Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. |
40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. |
41 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic! |
42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! |
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit. |
44 Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. |
45 Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ”. |
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. |
47 Dixit autem ei quidam: “ Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum ”. |
48 At ille respondens dicenti sibi ait: “ Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ”. |
49 Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “ Ecce mater mea et fratres mei. |
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.
|